Virent prata hiemata

Schelmish

reproducciones 58

Virent prata hiemata
tersa rabie
florum data mundo grata
rident facie
solis radio
ninent albent rubent candent
veris ritus iura pandent
ortu vario

Avis dulci melodia
sonant garrule
omni via voce pia
volant sedule
et in nemore
frondes flores et odores
sunt ardescunt iuniores
hoc in tempore

Congregatur augmentatur
cetus iuvenum
adunatur colletatur
chorus virginum
et sub tilia
ad choreas venereas
salit mater inter eas
sua filia

Restat una quam fortuna
dante veneror
clarens luna oportuna
ob quam vulneror
dans suspiria
preelecta simplex recta
cordi meo est invecta
mutans tristia

Quam dum cerno de superno
puto vigere
cuncta sperno donec sterno
solam venere
hanc desiderio
ulnis plecti et subnecti
loco leto in secreto
si contigero

Terra Música
feedback