Levis

Qntal

reproducciones 88

Levis exurgit Zephyrus
et sol procedit tepidus
iam terra sinus asperit,
dulcore suo diffluit.

tu saltim veris gratia
exaudi et considera
frondes, flores et gramina,
nam mea languet anima.

Quod oculis dum video
et auribus dum audio,
heu, pro tantis gaudiis
tantis inflor suspiriis.

Ver purpuratum exiit,
ornatus suos induit,
aspergit terram floribus,
ligna silvarum frondibus.

Cum mihi sola sedeo
et hec revolvens palleo,
si forte capud sublevo
nec audio nec video.

Terra Música
feedback